라틴어 문장 검색

inter haec oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur, aut mergimur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.9)
et tum primum inimicis, qui per multos annos praedas in terra agebant, strages dare coeperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.4)
Et ex eo temporc nunc ciues, nunc hostes uincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, XLmo circiter et IIIIo anno aduentus eorum in Brittaniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:3)
Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:1)
Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano saeuior.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:4)
Tempore, inquit, mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.6)
Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:19)
Illo non iuvenis poterit de funere quisquam Lumina, non virgo, sicca referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 132)
alter fessum vulnere fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:3)
prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 472:1)
collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:1)
P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis ut funeri sumptus deesset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 175:1)
huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem, sumptus funeri defuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 366:1)
Victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 526:4)
funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 528:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION