라틴어 문장 검색

tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
qui prior strinxerit ferrum, eius victoria erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 486:3)
lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 224:1)
cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha8)
Sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant, neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 325:1)
fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est, ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent, ut, ubi praetor Romanus iis imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 584:1)
ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 209:1)
ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 173:1)
ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 598:1)
nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 342:1)
quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:3)
ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici - tanti enim pepigerat - expleret, mulier lingua sua stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent imperavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 302:1)
priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 403:1)
si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen triumphum in Thracia duobus proeliis merueram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 629:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION