라틴어 문장 검색

quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:2)
nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:2)
morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:3)
Tum ego Cum Zenone inquam ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 56:1)
Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem - nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent - Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:1)
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aequum quidem obsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:5)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 57:1)
nihil est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 63:2)
non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:2)
ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:5)
nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:2)
disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:6)
nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION