라틴어 문장 검색

Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diversa duorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:4)
Si vero et qui mensa fruitur copiosa hoc vitium saepe non sentit, et qui se uno cibo afficit saepe sustinet quod accusas, cur hoc varietati et non modo edacitati adsignas?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:2)
Postremo nervis et musculis nullam ab eo virtutem quasi deficiente sumentibus totum corpus, quod iis sustinetur et in robur erigitur, desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 6:1)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Faex enim vino sustinendo et alendo et viribus sufficiendis quasi radix eius est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:3)
Ni molestus tibi sum, Disari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas, quaeso, cur edulia satis calida facilius conprimimus ore quam manu sustinemus, et si quid eorum plus fervet quam ut diutius mandi possit, illico devoramus, et tamen alvus non perniciose uritur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 22:1)
Hinc facilius, ait, vel inperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:4)
et reddat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam totam instauratam de carucis et waynagiis, secundum quod tempus waynagii exiget et exitus terre racionabiliter poterunt sustinere.
(Magna Carta 7:2)
Primus in oblicum sonipes opponitur amnem, Excepturus aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:37)
Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti Opposuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:15)
Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto Opposuit natura mari, flatusque removit, Ut tremulo starent contentae fune carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:53)
propulsaque robore denso Sustinuit se silva cadens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:21)
Phocaicis medias rostris oppone carinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:26)
Unus Metellus tribunus se opponit aerarium spoliaturis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권7)
non amplius undae Sustinuere graves in summo gurgite truncos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION