라틴어 문장 검색

quem, ut supra memini, "foris pugne, intus timores" incessanter cruciant, immo tam foris quam intus pugne pariter et timores;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:2)
ut intus clausus spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non evagetur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:5)
Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장134)
Deinde orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 23:1)
ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audiuimus abbatissam intus uoce clara proclamare:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:12)
Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:2)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant (quod velamentum infantis intus fuit), iisque ultimis adprehensis venulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a volva, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장44)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION