라틴어 문장 검색

Plena patris thalamis excedit et impia diro semina fert utero conceptaque crimina portat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:15)
Bacchus peccasse fatentem restituit factique fide data munera solvit "Neve male optato maneas circumlitus auro, vade" ait "ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum ripae labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:6)
Felix et nato, felix et coniuge Peleus et cui, si demas iugulati crimina Phoci, omnia contigerant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:1)
Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haud procul a muris sub opaca valle reliquit, copia cum facta est adeundi tecta tyranni, velamenta manu praetendens supplice, qui sit se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:1)
Non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:2)
viveret aut certe letum sine crimine haberet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:9)
Quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:10)
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:1)
Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:3)
Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 26:2)
Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen cum tanto commune viro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 26:5)
An falso Palameden crimine turpe est accusasse mihi, vobis damnasse decorum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 27:2)
Sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens valuit, nec vos audistis in illo crimina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 27:3)
Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem rex Thracum iuguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 40:3)
Interea comites, clamato saepe per agros nequiquam Pico nullaque in parte reperto, inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) criminibusque premunt veris regemque reposcunt vimque ferunt saevisque parant incessere telis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION