라틴어 문장 검색

nam et Hannibalis apud Romanos iam ante excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso quod adversus se dux potissimum lectus esset praestantem virum credebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 403:1)
potiores apud me auctores sunt qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 497:1)
ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium aequalem temporibus huiusce belli potissimum auctorem habui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 83:1)
circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 258:1)
sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 27:1)
primo silentium erat inopia potioris subiciundi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 33:1)
eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 352:1)
cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum exercitum Tarentum mitti cum aliquo legatorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 434:2)
itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae in qua eductus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 50:1)
ceterum non ea vestra in me maioresque meos merita sunt ut non potiorem privatis necessitudinibus rem publicam habeam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 104:2)
sin autem te classem obtinente, ea etiam velut pacato mari quibus non erat opus Hannibali tuta atque integra ab domo venerunt, si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 108:2)
comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 119:1)
deinde libertatis restitutae dulce auditu crebro usurpatum et spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 267:1)
itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 310:2)
ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 584:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION