라틴어 문장 검색

cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 448:3)
aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit, et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 455:2)
vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 455:3)
erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 456:1)
nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, quam illis, qui post eos triumphaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 457:3)
nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 458:1)
si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 463:1)
tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:1)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 466:1)
et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 466:2)
si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 467:1)
"triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:1)
ambo regnabant, cum de iis triumphatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:2)
de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION