라틴어 문장 검색

innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1022)
tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit, quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet, di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1427)
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente, et mea me tellus audiet esse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1517)
extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권48)
"sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, in pretio pretium nunc est:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권119)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
Septimus hinc oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권360)
"vos date perpetuos teneris sementibus auctus, nec nova per gelidas herba sit usta nives, cum serimus, caelum ventis aperite serenis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권379)
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum dicet
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권42)
forsitan, infelix, ventos undasque timebas, at tibi nave tua tutius aequor erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권53)
protinus in medias ornatus desilit undas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권65)
Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis Lucifer, et primi tempora veris erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권88)
note ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, in medio gelidae fons erat altus aquae),
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권104)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
"at tibi, dum lacteus haerebit in arbore ficus, de nullo gelidae fonte bibentur aquae,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권171)

SEARCH

MENU NAVIGATION