라틴어 문장 검색

qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret magistro equitum, neu cum eo exercitum damnaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 451:3)
Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret cuius maximum imperium in civitate esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:2)
haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum uti eis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 600:1)
novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:4)
omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 28:2)
procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:1)
ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 432:1)
L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 42:2)
finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit uti consul regesque eo loco postero die congrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 311:1)
Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 58:1)
ut te bonus Mercurius perdat, mropola, quia haec mihi dedisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 344)
Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 413)
Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 6100)
"Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia viam nescit, haeret anxius nec singulas audet eligere nec universas probare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:8)
insanam vatem] quia duo genera vaticinandi sunt, aut simplex, ut Heleni, aut per furorem, ut Sibyllae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4432)

SEARCH

MENU NAVIGATION