라틴어 문장 검색

Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 98:1)
Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 100:3)
quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec de- trahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 20:2)
Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quicquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:1)
Quare paedagogium pretiosa veste succingitur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:8)
marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:3)
duo periclitabantur quibus nihil habebat populus pretiosius, sacra et Metellus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.10)
carpit faciles vilesque cibos, sed non strictos respicit enses:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:30)
caritura Hercule lux vilis ista est.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:48)
Herculem spectas quidem, mater, sed umbram et vile nescio quid mei.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:11)
teque non solum feret illa puppis non tamen vilis eris inter umbras:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:12)
terra hac miseriis angulum ac sedem rogo latebrasque viles:
(세네카, 메데아 4:59)
litore externo, procul a paternis occidens regnis tumuloque vili tectus ignotas iacet inter umbras.
(세네카, 메데아 10:22)
carmine audito stupet tumidumque nodis corpus aggestis plicat cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala et vile telum est.
(세네카, 메데아 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION