라틴어 문장 검색

nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
unde ista sidera exierint ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:2)
Supervacuum est in praesentia ostendere non sine aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensarn velocitatem procedere aeternae legis imperio tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum et ex disposito relucentium ;
(세네카, De Providentia, book 1 3:1)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
paelices caelum tenent, hinc Arctos alta parte glacialis poli sublime classes sidus Argolicas agit;
(세네카, Hercules Furens 1:3)
immota cervix sidera et caelum tulit et me prementem:
(세네카, Hercules Furens 1:35)
Iam rara micant sidera prono languida mundo;
(세네카, Hercules Furens 2:1)
non illic geminum Tyndaridae genus succurrunt timidis sidera navibus:
(세네카, Hercules Furens 8:18)
iam rapiet aliquod sidus:
(세네카, Hercules Furens 13:25)
ambit peremptus cancer ardentem plagam Libyaeque sidus fertur et messes alit;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:40)
Falsa est de geminis fabula noctibus, aether cum tenuit sidera longius commisitque vices Lucifer Hespero et Solem vetuit Delia tardior:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:12)
namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:3)
nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:4)
dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum decurrit iter, sed Phoebeis ignota petens sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:37)
] I, profuge, quaere si quid ulterius patet terris freto sideribus Oceano inferis, ultra labores, mater, Alcidae fuge.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION