라틴어 문장 검색

Hac itaque crudeli intentione Sarracenis Christianorum vestigia insequentibus, universa vero regione fama eorum commota ac tremefacta, eo quod vires illorum ampliores quam fuissent aestimarentur, Baldewino regi, omnium horum ignaro, et solummodo [0636A] venationi intento, nuntiatum est, quomodo Sarraceni regionem ingressi fuissent ad insidiandum et trucidandum populum Dei vivi, et ideo citius eum oportere in hac necessitate subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:3)
animus et virtus deficere, manus a gladii percussione cessare coeperunt, donec tandem [0636C] in terra ab equo corruens, ac si mortuus et exstinctus expirasse crederetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:4)
Ascalonitae vero rege convalescente, minus ultra ausi sunt viros Japhet bello lacessere, sed et ipsi pace gaudentes, et quia manus regis bello vacabat, pariter et ipsi in satis ac vineis hoc anno non parce elaborantes, quieverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:7)
Pax denique ex petitione Ammiraldi, [0639A] utrinque datis dextris, firmata est ac populus ab omni impugnatione quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:2)
Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et ejus pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:6)
ac jam sole flagrante medio axe coeli, ante urbis januam assistentes, milites catholicos bello lacessere conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:2)
Continuo Sarraceni ac Arabes ab equis descendentes, capitaque occisorum amputantes, secum [0640C] Ascalonem in signum victoriae detulerunt ut, his visis, cives ad quidpiam audendum animarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:5)
Hanc [0640D] itaque praedam illis abducentibus, Christiani cives urbis Caesareae ira commoti, ab urbe ferme ducenti sunt progressi cum solo equite, qui diu etiam febre correptus, vehementer elanguit, et adhuc parum sanitatis recuperaverat, ac milites Arabes in arcu et sagitta et lancea sunt persecuti, ut praedam excuterent et reducerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:3)
Econtra Arabes fortiter repugnantes, ac praedam abducentes, pedites Christianos saepius in fugam remittebant, quin etiam equitem adhuc languidum proximo cursu eos urgentem peremerunt, ipsius capite amputato, et secum deportato in sacculis armigerorum suorum, in quibus equorum pabula ferre consueverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:4)
Qui solum quadraginta equites secum habens, divisit eos per triginta ac direxit per montana ut universas semitas praevenirent, per quas sperabat eos reversuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:6)
Igitur dum aliquantulum itineris rex et sui peregissent, in armis et lorica armigeri et servi Arabum, praemissi cum praeda et capite Christiani militis, rege nescio ac regis nescii, obviam facti sunt, sexaginta vero milites eadem via loricati et armati a longe subsequebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:8)
Rex autem suique armigeros apprehendentes ac consulentes unde illis iter sit, sarcinasque eorum aperientes, [0641B] in sacco unius illorum caput Christiani militis invenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:9)
Qui illico professi sunt dominos suos subsequi eodem itinere quo et ipsi venerant, ac per montana Japhet reditum suum constituisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:13)
Rex, hoc audito, protinus obducto pectori clypeo et hasta arrepta, cum decem sociis via cepta ac nimium festinata, in hostes tetendit, metuentes ne forte aliqua fama ab hac via declinarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:14)
His vero inter manus regis tam incaute oblatis, rex fortiter tundens latera equi suique non minus tundentes, viros subito clamore ac impetu aggressi, per medios irruperunt, alios lancea perforantes, alios ab equis dejicientes, et non parce in caede illorum gladio saevientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION