라틴어 문장 검색

non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 7:5)
pete quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis pro alimentis;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 2:7)
Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 7:1)
Denique inter omnes convenit nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:1)
Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:3)
Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 70:1)
Militantes quotam partem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina summoveat?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 84:3)
iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:9)
Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:4)
Modum tamen lugendi non sibi tantum sed etiam aliis fecit ac totum exercitum non solum maestum sed etiam attonitum corpus Drusi sui sibi vindicantem ad morem Romani luctus redegit iudicavitque non militandi tantum disciplinam esse servandam sed etiam dolendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:3)
Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:2)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
" Quod evenit, quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:2)
Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam.
(세네카, De Providentia, book 1 7:1)
fortior publicae disciplinae seueritas surgat;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION