라틴어 문장 검색

erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 27:1)
haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:3)
criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 36:1)
armant inde iuvenem aequales;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:1)
fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:2)
in ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 357:1)
Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 361:1)
fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut noctem spectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 544:2)
nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 571:2)
summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 561:4)
vestitus nihil inter aequales excellens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 30:1)
ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium aequalem temporibus huiusce belli potissimum auctorem habui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 83:1)
tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 63:1)
imber ab note media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 587:2)
omnia templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum foret, omni solutae metu deis immortalibus grates agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 747:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION