라틴어 문장 검색

aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 25)
saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum ignibus adflari proxima quaeque solent, sed tamen in duris remanentem rebus amicum quamlibet inviso Caesar in hoste probat, nec solet irasci - neque enim moderatior alter - cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 913)
idque facis, nec te quisquam moderatius umquam imperii potuit frena tenere sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 120)
Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto longior antiquis visa Maeotis hiems, inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen, tempora nocturnis aequa diurna facit, iam violam puerique legunt hilaresque puellae, rustica quae nullo nata serente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)
aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse exilium tempus barbariamque locum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1417)
scit quoque, cum perii, quis me deceperit error, et culpam in facto, non scelus, esse meo, scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante, cum mecum iuncti criminis acta rea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 113)
nam neque iactantur moderatis aequora ventis, nec placidos portus hospita navis adit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 431)
ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul edicti verbis nominor ipse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 226)
edidit haec mores illis heroisin aequos, quis erat Eëtion Icariusque pater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 522)
non metuunt leges, sed cedit viribus aequum, victaque pugnaci iura sub ense iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 716)
Amplae urbes, quae magna copia aquarum fruuntur, imminutam aquae copiam nonnumquam patiuntur, quae, discrimine exstante, congruo usu aequoque iure non semper ministratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 40:4)
Attamen aequa ponderatio requiritur, cum his de locis agitur, quoniam ne ignorari quidem possunt praegrandia oeconomica emolumenta internationalia quae, sub ea curandi obtentu, in discrimen nationalem potestatem adducere possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:4)
Si colendi studium atque aequam necessitudinem servandi cum proximo neglegitur, quem curare et custodire debeo, interior consortio mecum, cum aliis, cum Deo et terra deletur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 91:10)
Qui illud verbis non affirmant, sustinent hoc factis, cum haud solliciti videntur de aequa productionis extensione, divitiarum meliore distributione, responsali ambitus cura vel futurarum generationum iuribus tuendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:7)
Ne feramus hoc aequo animo neve recusemus quaestiones nobis ponere de cuiusque rei finibus et sensu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION