라틴어 문장 검색

Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:3)
Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 8:5)
Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 14:5)
Nec te prohibuerim aliquando ista agere, sed tunc, cum voles nihil agere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 5:1)
Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:1)
Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 19:4)
Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:7)
Erant qui dicerent, Sisyphum satis diu laturam fecisse, Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:15)
Hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 2:2)
aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:4)
alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 11:6)
Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 4:11)
qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:5)
et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 9:9)
manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION