라틴어 문장 검색

M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 4:1)
dimidium vero est, non quod ipsum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 9:1)
Is Diagoras tris filios adulescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 4:2)
atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam, sed querellas dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 4:1)
Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 8:1)
Quapropter tum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 4:1)
Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 5:1)
Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 7:1)
Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινη`ν habeat aut ποινήν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 8:1)
Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima πρότασισ est, ἤτοι καλη`ν ἄξεισ ἠ` αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse, quod in proloquio diiunctivo necessarium est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 9:1)
Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 5:1)
Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 3:1)
nullum adeo contrarium est sine contrario altero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 4:2)
Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae, amplissimi honores a populo Romano habiti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 2:2)
sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION