라틴어 문장 검색

" Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장9)
Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo et iudicium pacis iudicate in portis vestris,
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장16)
Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: "In quo eum facimus laborare?". In eo quod dicitis: "Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent" aut: "Ubi est Deus iudicii?".
(불가타 성경, 말라키서, 2장17)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장5)
Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장22)
Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장24)
Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장29)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장9)
et abierunt ad regem et dixerunt: " Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장22)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: " Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장18)
Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque" ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장32)
De his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장43)
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장24)
nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장35)
Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION