라틴어 문장 검색

nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 110:2)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 519:1)
Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, post argumentum huius eloquar tragoediae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol20)
nunc animum advortite, dum huius argumentum eloquar comoediae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol50)
Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1398)
vincon argumentis, te non esse Sosiam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1415)
Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta) fieri, nunc uti tu hic sis et domi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 177)
Sine modo argumenta dicat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2369)
de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 158)
nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS6)
Quo argumento istuc?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 257)
Ego dicam, quo argumento et quo modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 259)
Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius, ut quidem hic argumenta loquitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 334)
Quo argumento?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 328)

SEARCH

MENU NAVIGATION