라틴어 문장 검색

nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:4)
quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:2)
legite testimonia testium vestrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:8)
videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:1)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:1)
satis est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:13)
quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 1:1)
dicet testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:4)
dicent hi quoque testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:6)
opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:4)
deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:2)
postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:3)
itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me a ceteris facile patiebar, sic Isocrates videtur testimonio Platonis aliorum iudicia debere contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:1)
noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION