라틴어 문장 검색

Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Si autem pecuniae, quae tibi causa meae perditionis offertur, magis intenderis, quam meae et confratrum fidei, amicitiae et servituti, certus sis, quoniam pecunia de die in diem minuetur ac dividetur, odia, inimicitias, noxia consilia cognatorum et confratrum meorum nunquam dum unus in partibus his vivet et praevalebit, scias tibi et terrae tuae posse deesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:11)
Domino et avunculo suo, Boemundo, magnifico Principi Antiochiae a Deo constituto, Tankradus prospere agere et vivere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:2)
Nam aliquando patet, cum pauci sumus, si divisi et taedio affecti defecerimus, vivere et stare ante virtutem inimicorum nequeamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:10)
quoniam toties a rege in manu paucorum victi ceciderunt ac fugerunt, et nulla eis spes ultra resistendi et vivendi in conspectu ejus fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:2)
Vivat rex in Christo, et prosperetur regnum ipsius de die in diem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:3)
Sola spes vivendi porta urbis erat, eam intrare contendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:5)
Tandem portis cum seris suis et muris graviter quassatis, ammiraldus civitatis in insulam Cyprum nomine, quae est de regno Graecorum, navigio noctu aufugit cum multis desperatis, eo quod in urbis praesidio non aliquam fiduciam vivendi aut manendi haberent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:1)
Sed, Deo volente, qui omnibus poenitentibus dat vitam et mortem transfert, huic jam nullam spem vivendi habenti, precibus et lacrymis pupillorum et viduarum sanitas redditur, et corporis sui debilitate alleviata, ex toto athleta Christi convaluit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:7)
Scias, me in brevi moriturum, et idcirco sicut me diligis, aut, [0711C] viventem atque incolumem dilexisti, et modo mortuo fidem serves, me ferro exentera, sale interius et exterius me apprime frica;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:15)
Patriarcha autem adhuc vivens, licet aegrotus, videns populi devotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et divitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, [0713C] in regem et dominum Jerusalem unxit et consecravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:5)
animo enim vivimus, animo adiscimus,mente vero retinemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 2:7)
Doctrina vero tua initium habeat, sed te vivente ut mens tua alatur nondebet habere finem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:3)
mens enim hominis discendo alitur et vivendo at audiendiratione ducitur, finem non debet habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:4)
idem enim debet esse finis discendi quem et vivendi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION