라틴어 문장 검색

Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.
(불가타 성경, 미카서, 2장8)
Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium.
(불가타 성경, 미카서, 3장5)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.
(불가타 성경, 나훔서, 2장4)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장10)
Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus proelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장4)
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장5)
et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장2)
constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장2)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장18)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장32)
Et concitaverunt adversus eos proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장35)
Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장38)
Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장66)
Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장2)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION