라틴어 문장 검색

Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:3)
Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura versandus, sed artibus amoenis tradendus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 56:1)
Perierunt omnia, ubi quantum ira suadet fortuna permittit, nec diu potest quae multorum malo exercetur potentia stare ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:2)
Atqui plerique sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium Persas et magnam partem orientis obtinuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:1)
Quis nisi Catilina iam in omne facinus manus exercens ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:2)
primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere atque exercere secreto;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 10:5)
Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 17:1)
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:1)
Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat ?
(세네카, De Providentia, book 1 15:1)
Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet ;
(세네카, De Providentia, book 1 43:3)
id in quoque solidissimum est quod exercuit.
(세네카, De Providentia, book 1 49:2)
Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:4)
Hominis exerceat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 47:9)
Gemite et infelicem linguam bonorum exercete convicio, hiate, commordete ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION