라틴어 문장 검색

Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles.
(카이사르, 내란기, 3권 43:2)
Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit, si Pompeius proelio decertare vellet, ut paene castris Pompei legiones subiceret;
(카이사르, 내란기, 3권 55:1)
tantumque a vallo eius prima acies aberat, uti ne telum tormento adigi posset.
(카이사르, 내란기, 3권 55:2)
Hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut, si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti.
(카이사르, 내란기, 3권 63:3)
simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 63:8)
Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus submittit ex castris;
(카이사르, 내란기, 3권 64:1)
Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini appropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibus, et M.
(카이사르, 내란기, 3권 65:1)
Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci.
(카이사르, 내란기, 3권 66:1)
Castrorum sic situs erat.
(카이사르, 내란기, 3권 66:2)
Superioribus diebus nona Caesaris legio, cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 66:3)
Ita minora castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant.
(카이사르, 내란기, 3권 66:6)
Item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus CCCC, quo liberius a periculo milites aquarentur.
(카이사르, 내란기, 3권 66:7)
Ita complures dies inania manserant castra;
(카이사르, 내란기, 3권 66:9)
Is locus aberat a novis Pompei castris circiter passus quingentos.
(카이사르, 내란기, 3권 67:3)
Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit, eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur, omniaque sunt subito mutata.
(카이사르, 내란기, 3권 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION