라틴어 문장 검색

facimus hoc saepe iis controversiis, quibus petuntur vincula qui parentes suos non alunt, ut quae testimonium filium peregrinitatis reum dixit, eum, qui filium lenoni vendidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 61:2)
licet enim valeat sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius causis utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:2)
sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora his vincula quam nulla sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 277:3)
Ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 42장4)
Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장7)
publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장78)
At C. Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장3)
dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장16)
Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:7)
Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:2)
paravit amicum adversum vincla laturum opem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:5)
cum primum crepuerit catena, discedet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:6)
Ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inmittat humana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:5)
" An aliter debebat imperator, et quidem Catenis, mori ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 10:4)
Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION