라틴어 문장 검색

Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:1)
Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 6:5)
Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 7:2)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 3:3)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 27장 1:2)
proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis [causae] metus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:4)
cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:4)
Itaque abstinendus a cibo primis diebus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:2)
Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 5:2)
Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:1)
Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:5)
si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:8)
Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:2)
Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:1)
si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION