라틴어 문장 검색

Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 394:2)
diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis convenirent, effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 120:1)
trecentos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, iactatae sunt pacis condiciones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 310:3)
ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore vano quietum excitaverint malum, an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus - miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque - desistere ab incepto voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 349:2)
triumphavit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non vidisse inimici iactabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 591:3)
quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 295:1)
multae et parvae disceptationes iactabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 569:1)
commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 69:1)
quid vanos tumultus ciemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 297:2)
non ego haec inquit iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:2)
venerant Rhodii legati ad purganda ea quae volgo iactari de civitate sciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 275:1)
postero die ingentis tumultus ciere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 179:2)
qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 421:2)
an nihil nostri habentes praeter nudum campum, in quo pugnaremus ... Maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 497:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION