라틴어 문장 검색

Nec debemus committere, ut bracchia pleniora trunco sint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 3:1)
alia summovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:2)
In altitudinem dodrantis castanea de-pressis sulcis committitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:4)
Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:5)
Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:3)
Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex ad Favonium spectet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 13:1)
Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 11:1)
sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:6)
Nec tamen tenerae feminae committetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:2)
nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 14:1)
Ea plerumque fit, si per imprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas depaverint, quod minime committi oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 21:2)
Neque est quod committatur, ut Rhodiae aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 11:2)
Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:3)
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive semipleni favi sint, differantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:1)
illi temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum partem in officio vident, de sententia legati statuunt tempus, quo foedissimum quemque et seditioni promptum ferro invadant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION