라틴어 문장 검색

Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant quam ipsorum odiis inter se accensae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 297:1)
Claudius adsumptis ad eum exercitum quem habebat Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 373:2)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent, neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 181)
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, neque miser me commovere possum prae formidine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1204)
post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui membri commoveat quicquam in tenebris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 144)
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi nec mea gratia commovent se ocius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2115)
Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra, quo pacto et quantas soleam turbellas dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1175)
Lapideus sum, commovere me miser non audeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 395)
et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장7)
lucerna accensa demittatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장59)
" Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:12)
graviter commotus opportune Neptunum ait commotum cum maria turbantur, quia plerumque poetae Neptunum pro mari ponunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1263)
me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec loca requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 4:4)
nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec quicquam iam eius modi possit commovere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION