라틴어 문장 검색

quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet manusque collo ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 353)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
Neque ipsi preheminentie vestre congruum comperi magis quam Comedie sublimem canticam, que decoratur titulo Paradisi;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:4)
Et in hoc non solum plebeia dementat intentio, sed famosos quamplures viros hoc tenuisse comperimus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:2)
Sub patris tutela altus eruditusque, utrum literis Graecis atque Romanis animum suum Washingtonius appulerit parum comperimus, eamque rem igitur in medio relinquemus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.12)
Washingtonius magnum hominum numerum ratione castrensi male institutum, armis bellique apparatu haud bene instructum, comperit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.30)
Compertum habeo, libertatem nostram periclitatum iri, ne dicam, perditum iri, nisi ejus defensio copiis, quibus stipendium perpetuum solvitur, mandata fuerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.25)
Ut tot milites haberent Americani, quot Britannos habere jam exploratum compertumque fuerat, vehementissime a Washingtonio fuit elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.41)
Quod cum Washingtonius comperit, villicum suum graviter objurgavit, et dixisse fertur, " sese aedificia sua omnia comburi, quam auxilium ullum de fundo suo ad hostes asportari aut deferri, maluisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.29)
" Cum primum praesidis officium accepisset Washingtonius, ratione omni sibi nitendum putabat, ut, quid consilii caperent Britanni, quidve de rebus Americanis sentirent, compertum haberet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.43)
at, Britannos, civitatum foederatarum voluntati haud obtemperaturos, comperit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.46)
Cum iram animosque ratio edomuerat, tandem usu compertum, Washingtonii, isto de foedere, consilium, praeter spem Americanis multum profuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.84)
attamen, eum multa creta notanda fecisse, compertum habeo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.165)
me, autem, laboris multum, linguas, Graecam et Romanam, docendo, impendisse, et nonnulla, scitu utilia, usu comperisse, audacter affirmo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.29)
Diram qui contudit hydram notaque fatali portenta labore subegit,comperit inuidiam supremo fine domari.
(호라티우스의 두번째 편지, 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION