라틴어 문장 검색

omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)
si vim adferre conaretur, ibi quoque haud impares fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 523:2)
bellumque tanto maiore quam proximo conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria periculi quam ab duobus populis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 248:2)
senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant, et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 279:2)
qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:2)
eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 184:2)
ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 285:1)
ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:2)
iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 49:1)
tempus est etiam maiora conari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 195:1)
conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore quam virtute possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 364:1)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 67:2)
postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 68:1)
consul trepidationem iniciendam ratus, quando vi pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 363:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION