라틴어 문장 검색

a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:1)
consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset, neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul revocaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 363:1)
et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 43:1)
nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 263:1)
quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:2)
hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 313:2)
hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:2)
F. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 267:2)
et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi praeparabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 273:1)
et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 538:3)
et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 362:1)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, privatim - sic enim imperatum erat - P. Scipionis temptare animum est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 404:1)
eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elaeam, adversis deinde ventis cum aliquot diebus superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parva manu contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 417:1)
id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est, seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION