라틴어 문장 검색

rex ipse confessus nusquam aequo campo non modo congredi se ad pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem saltus, ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus retractis castris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 215:1)
ea vero res Romanis auxit animos, concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 380:1)
Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 558:1)
quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam mulieris esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 303:2)
alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse, et, qualecumque sit, ad paucos pertinere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 159:1)
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol1)
Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's mihi te abstulisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1072)
haec tu eadem si confiteri vis, tua re feceris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 281)
Fecit officium hic suom, cum tibi est confessus verum, quam volui sedulo meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, Hegio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 284)
nam tua opera et comitate et virtute et sapientia fecisti ut redire liceat ad parentis denuo, cum apud hunc confessus es et genus et divitias meas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 350)
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 115)
confitemur cistellam habere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2131)
confitetur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 139)
> Dicam si confessus sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 141)
confitere ut te autumo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 295)

SEARCH

MENU NAVIGATION