라틴어 문장 검색

non vereor ne me nimium confidere quisquam arguat ingeniique putet luctamen inire, sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권191)
"confido Sancto in Spiritu numquam tibi dandum ut beatum limen attingas pede, nisi forte noster factus in nostrum gregem mereare sumi, quod Pater faxit Deus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.134)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
"confidunt volucres victum non defore viles, passeribusque subest modico venalibus asse indubitata fides Dominum curare potentem ne pereant, tu, cura Dei, facies quoque Christi, addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1173)
Quae ego illis inesse video, ut confidam fore Ita ut volumus:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 365)
Qua fiducia id facere audeam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 518)
ellum confidens, catus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 268)
Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi Salvum affuturum esse hic confido propediem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1137)
Est parasitus quidam Phormio, Homo confidens;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2129)
"Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:1)
Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:4)
quo sanguine cretus, quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 5:9)
"Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:15)
Mene huic confidere monstro?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:19)
cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici "O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION