라틴어 문장 검색

non alitur Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:13)
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:1)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:10)
In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:5)
concurritur, aethere in alto fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem praecipitesque cadunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:5)
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:10)
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 176)
est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:27)
concurritur:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.5)
at hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera, magna sonabit, cornua quod vincatque tubas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate19)
consistimus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:30)
' misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.10)
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus consistit sumptus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:18)
sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 83:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION