라틴어 문장 검색

et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:2)
classiarios uero, qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus per uices commeant, petentes constitui aliquid sibi calciarii nomine, quasi parum esset sine responso abegisse, iussit posthac excalciatos cursitare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 3:3)
primus e fisco Latinis Graecisque rhetoribus annua centena constituit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 18장 1:1)
postque decisa quaecumque obuenissent negotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis plurimas constituerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:4)
expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 1:1)
Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 9:1)
is quia deditionem is magis popularium quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, Hephaestionique permissum, ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur, constitueret regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 15:2)
Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico praesidio relicto.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 41:1)
"hic dies imperium, quo nulla amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:5)
"Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus :"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:17)
ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 11:2)
"Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constitueret."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:82)
Redditis deinde litteris constituerunt prima luce ad Parmenionem coire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 19:1)
Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 22:3)
Quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION