라틴어 문장 검색

Fuit Regi Boçre filius unus et amabat eum sicut animam suam et non dimittebat eum exire extra civitatem, ne forte occurreret sibi langoris occasio.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:1)
Curre velociter et invenias hominem portatorem qui prohiciat hos extra civitatem, quia mortui sunt.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:32)
unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 3:1)
extra autem niveo qui margine caerulus amnis vivit et in summum fundo patet omnis ab imo, cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus suadeat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci32)
aut ubi fessa iugis, dulcisque altissima somnos lux movet, hic late iaculis circum undique fixis effusam pharetra cervicem excepta quiescit, extra immane patens tellus Mavortia campi, fetus ager Cadmo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권189)
dextri gyro et vibrantibus hastis hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram, multa gemunt extra raucis concentibus agri, et lituis aures circum pulsantur acutis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권77)
nec castra Pelasgum aut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extra agmina et immeritas ferro decrescere gentes, panditur immenso deformis sanguine campus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권2)
Torquere corpus extra naturam est suum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T8)
Homo extra corpus est suum, cum irascitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 24)
Noster est magis Caesar, a nostro deo constitutus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:3)
Christianus et extra fidelis vocatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 15:1)
positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 6:4)
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:3)
Mansitque haec in ecclesiis Christi, quae erant in Brittania, pax usque ad tempora Arrianae uesaniae, quae, corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam, ueneno sui infecit erroris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.3)
Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION