라틴어 문장 검색

et iudicia populi, quibus aderat Carbo, iam magis patronum desiderabant, tabella data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:4)
Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 2:2)
nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audires qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, sed melius non quaereres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 2:1)
Nam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 157장6)
cum a mediocri aut etiam a malo delectatur, eo est contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장2)
sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장4)
subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 1:5)
Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:8)
Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:4)
Acrem enim oratorem, et incensum et agentern et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:6)
sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장1)
Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:5)
Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:5)
Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:8)
Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coe+rceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION