라틴어 문장 검색

sic inimicorum, quos plures habebat quam morbos, et in primis Ciceronis urbanitatem effugerat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 90:3)
Peccantis vero quid habet cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta compellat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:1)
nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 92:2)
idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:2)
iram ipsam castigandam habet, quae nihilo melior est, saepe etiam peior is delictis quibus irascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 31:1)
nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 33:2)
numquam cum hospite inimici sui questus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 144:2)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
" Quicquid feci adhuc infec- tum esse mallem, quicquid dixi cum recogito, mutis invideo, quicquid optavi inimicorum exsecrationem puto, quicquid timui, di boni, quanto levius fuit quam quod concupii !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 10:1)
expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus exprobratio delictorum vestrum omnium sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 96:2)
Pauper cum haberet filium et diuitem inimicum filiam habentem, peregre profectus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.1)
Quantum perdidi quem fatetur iratus inimicus plus perdidisse quam uoluit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.27)
Venenum quaesisti, uenenum emisti, uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.19)
Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.8)
Nihil mihi inimicus obicere praeter matrimonium potest.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.64)

SEARCH

MENU NAVIGATION