라틴어 문장 검색

Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit !
(세네카, 행복론, Liber VI 72:3)
" Ego vero me ad istud inextricabile pondus non adligo nec in altam faecem rerum hunc expeditum hominem demitto.
(세네카, 행복론, Liber VII 48:1)
alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:6)
Ille tamen te, quisquis es, insolenti quidem vultu sed aliquando respexit, ille aures suas ad tua verba demisit, ille te ad latus suum recepit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 11:4)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
quid sit quod huius mundi gravissima quaeque in medio sustineat, supra levia suspendat, in summum ignem ferat, sidera vicibus suis excitet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:5)
Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 20:5)
capite quidam conversos in terram suspendere, alii per obscena stipitem egerunt, alii brachia patibulo ex- plicuerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:2)
Non ut vobis facere non liceat iniuriam, agimus, sed ut ille omnes iniurias in altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi defendat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:4)
nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 70:3)
Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:4)
Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:4)
Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria - ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras trans- ferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 133:2)
Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad illa quoque altiora possit exsurgere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:1)
Itaque agenda est contra se causa absentis et in suspenso ira retinenda ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION