라틴어 문장 검색

simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장20)
igitur petito paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장6)
ac pernicitate equi profugus, postquam saltuosos locos attigerat, dimisso equo per derupta et avia sequentis frustratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장3)
miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum vita deseruerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장7)
igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis domus amicus adflictam deseruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장6)
quo intendisset oculos, quo verba acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장4)
Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui animus erat, retinens aut dimittens partem diei absumpsit, multoque adhuc coetu et cunctis intrepidum vultum eius spectantibus, cum superesse tempus novissimis crederent, gladio quem sinu abdiderat incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 7장1)
tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proeliorum exitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장4)
namque Macroni non abdita ambage occidentem ab eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari, forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia et nullam eiusdem virtutem habiturum praedixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장6)
Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장1)
vel si non credis, dimitte et quaere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장3)
Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui saepe regni eius potitus, dein profugus, tum quoque bellum deseruerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장1)
igitur dimissis quibus senectus aut valetudo adversa erat supplementum petivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장4)
dehinc quia duritia caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium severitate quaesitum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장10)
quippe pauciores illa castra deseruere quam ea in quibus ignoscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION