라틴어 문장 검색

mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
his» tam magnificis tantaque fluentibus arte respondit vel sola Fides doctissima primum pandere vestibulum verae ad penetralia sectae, nam cum divinis agimus de rebus et illum, qui vel principio caruit vel fine carebit quique chao anterior fuerit mundumque crearit, coniectare animo contendimus, exigua est vis humani ingenii tantoque angusta labori, quippe minor natura aciem si intendere temptet acrius ac penetrare Dei secreta supremi, quis dubitet victo fragilem lassescere visu vimque fatigatae mentis sub pectore parvo turbari invalidisque hebetem subcumbcre curis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 234)
discedite longe et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille praevius infernae perplexa per avia noctis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2317)
extirpamus enim sentos de pectore vepres, ne vitiosa necent germen vitale flagella, ne frugem segetemque animae spinosa malorum inpediat sentix scelerum peccamine crebro, glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus flagret et effetis urat charismata venis, denique ne iecoris detrita in parte relinquat vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, deserat obscenisque avibus permittat edendam, et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2362)
sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer, est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, libera ne tenerum penetret meditatio caelum neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 129)
num propter lyricae modulamina vana puellae nervorumque sonos et convivale calentis carmen nequitiae patulas Deus addidit aures perque cavernosos iussit penetrare meatus vocis iter?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 185)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
dividit huc illuc rapiens sua quemque libido, talem multa sacris speciem notat orbita libris, aspice Ruth gentis Moabitidis et simul Orphan, illa socrum Noomin 1 fido comitatur amore, deserit haec.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1211)
illis viva acies, nec pupula parva, sed ignis traiector nebulae vasti et penetrator operti est.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1226)
tunc Vesta Palladios Lares inpune sensit deseri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.157)
"non penetrabitur interior exagitante dolore animus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.25)
orantem simul halitus et vox deserit et calor;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.23)
huius in occultum gradibus via prona reflexis ire per anfractus luce latente docet, primas namque fores summo tenus intrat hiatu inlustratque dies limina vestibuli, inde ubi progressu facili nigrescere visa est nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis, quae iaciant claros antra super radios, quamlibet ancipites texant hinc inde recessus arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter cava viscera montis crebra terebrato fornice lux penetrat, sic datur absentis per subterranea solis cernere fulgorem luminibusque frui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.44)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)

SEARCH

MENU NAVIGATION