라틴어 문장 검색

Namque in loco, ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.8)
HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et prouincias regni eius usque ad internicionem uastare desineret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.3)
annoque dominicae incarnationis DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octauo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad Dominum, ac gaudium summae festiuitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit, cum Domino et apostolis, ceterisque caeli ciuibus conpleuit, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:7)
Desine dissimulare:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 84)
At te poena manet, ni desinis esse superba.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 849)
desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 626)
Ite procul uani falsique auertite uisus, desinite in nobis quaerere uelle fidem.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 42)
"felix hoc, alium desine uelle uirum."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 438)
et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 254:2)
desineret ergo mirari cur nemo de commodis plebis ageret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 385:1)
proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 107:2)
nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec convenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 196:1)
desierant iam ulla contemni bella.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 62:1)
eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 391:1)
nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem ex quo contemni a patribus desierint coepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 419:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION