라틴어 문장 검색

et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 472:2)
et cavete quicquam supersit cuius aut vis aut fraus timeri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 488:2)
Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 498:2)
cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 240:1)
sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte inita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 271:2)
id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 484:1)
item si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caveret ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 346:1)
militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)
hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:2)
idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret ne qua nova consilia orerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 355:2)
C. Hostilium cum cetero exercitu placet totam provinciam peragrare et cavere ne qua occasio novare cupientibus res daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 371:1)
C. Terentius ut Arretium cum legione venit, claves portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere, fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse, ipse alias claves omnibus portis imposuit, cavitque cum cura ut omnia in potestate sua essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 372:1)
ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 422:1)
et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi ne quid hostile interim paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 45:1)
indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION