라틴어 문장 검색

itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:6)
gravissimum autem est, cum superior factus sit ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque convenit ex eo agro, qui Caesaris iussu dividatur, cum moveri, a qui Caesaris beneficio senator sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 5 3:6)
sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 8 3:4)
dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:2)
sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:4)
divisa sententia est postulante nescio quo - nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre - sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장6)
totam causae meae dictionem certas in partis dividam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:2)
quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:2)
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:1)
cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis causae constituere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 1:5)
quodque paulo ante divisimus, ut alii graves alii tenues alii temperati vellent videri, quot orationum genera esse diximus totidem oratorum reperiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:7)
ceteris promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:2)
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:2)
ut dividat in partis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:13)
Formae sunt igitur eae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION