라틴어 문장 검색

Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini terniue ceperant, in unum omnes contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 1:2)
ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam uolucrum fore potestatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:1)
Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 2:1)
et tamen potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:2)
in eadem hac potestate multiplici flagrauit inuidia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:1)
tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula lustra collegam sibi cooptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:1)
ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:1)
interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in quinquennium accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 3:2)
facta tandem abeundi potestate, relictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum in digressu exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:5)
unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:1)
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 5:1)
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:2)
data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status, Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 1:1)
iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Druso filio tradidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:1)
Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu proclamaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 24장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION