라틴어 문장 검색

Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:6)
hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:7)
Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur neque amicitiam colere possit nec iustitiam nec liberalitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 7:4)
cuius partes duae, iustitia, in qua virtutis est splendor maximus, ex qua viri boni nominantur, et huic coniuncta beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 28:2)
Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat nisi lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 28:3)
Fundamentum autem est iustitiae fides, id est dictorum conventorumque constantia et veritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 31:1)
Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:1)
Nam alterum [iustitiae genus] assequuntur, ut inferenda ne cui noceant iniuria, in alterum incidunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:4)
Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus, quibus iustitia contineretur, facile, quod cuiusque temporis officium sit, poterimus, nisi nosmet ipsos valde amabimus, iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:4)
Referri enim decet ad ea, quae posui principio, fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:2)
In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:6)
Maximum autem exemplum est iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se venenum regi daturum et cum necaturum, senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:5)
Meminerimus autem etiam adversus infimos iustitiam esse servandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:1)
De iustitia satis dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:7)
id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION