라틴어 문장 검색

aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 2:2)
Plerumque uero aluus potius ducenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 4:1)
Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:2)
deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:3)
Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:3)
Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:4)
Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:1)
In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:2)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:5)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 2:2)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:2)
Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:3)
Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:1)
si febris redierit, ducere aluum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:3)
Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION