라틴어 문장 검색

Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:3)
Omnes inconsulti et improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi, - quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:1)
utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti inditus ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:7)
Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed qua latent videris, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus culti;
(세네카, De Providentia, book 1 69:1)
non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt.
(세네카, De Providentia, book 1 70:3)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:4)
" Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:4)
Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 152:1)
taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem parvis extrinsecus maiorum opibus adiutum et infreniores 1 hostium ante discursus castigatis cohercuisse populatibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:1)
at si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum ultro 3 squalens ulcus aperimus, quod in nostri ordinis viris, etsi adhuc aliquid de neglegentia fetet, iam tamen nihil de superbia tumet, noveris volo non, ut est apud praesulem fori, sic esse apud iudicem mundi, namque ut is, qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur, ita nobiscum qui eadem deo fuerit confessus absolvitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 3:1)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
2 nam quid potest esse castigationis huiusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger repperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus invenire convicium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:2)
quin potius, si requiras, ordinis res est, ut et dives hic purpura byssoque veletur et Lazarus hic ulceribus et paupertate feriatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:2)
Ulcera animi magis quam corporis sananda sunt.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U15)

SEARCH

MENU NAVIGATION